

Epistola ad Hebraeos*
Caput 3: Versus 5
Et Moyses.Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.